- SAGA
- SAGAa sagiendo. Cicero de Divin. l. 1. Sagire enim sentire acute est, ex quo Sagae anus, quia multa scire volunt et sagaces dicti canes. Apuleius Met. l. 1. Potens illa et Regina caupona, quid mulieris est? Saga, inquit; et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare. H. e. praescia futurorum. Festus, Sacrorum peritam mulierem et Virum sapientem Sagos dici notat. Nonius, conciliatrices libidinum virilium sic dictas autumat, ut Lucilius l. 7. scripserit,------ Saga et bona conciliatrix.Plerumque tamen divinatrices Sagae dicuntur, Saganae Prisciano l. 4. Phoebades veteris Scriptori Onomastici: quae et Sacrorum peritiam simulant, et libidinum conciliatrices sunt ut plurimum. In quo genere Thessalae olim inprimis celebres, quibus frequens cum Luna commercium. Hinc ad divinationes suas speculô usae, in eo literas sanguine inscribebant, responsa ipsarum continentes quas legebant, qui consuluerant, non in speculo, sed in orbe Lunae. Id enim carminibus suis se praestare iactabant, esseque id Pythagorae inventum. Unde Aristophanes in Nebulis,Ω῞ςπρ κάτοπτρον, κᾄτα τηρόιην ἔχων etc.Sed hac de re vide infra, ubi de Speculis. De circulo, quem ingrediebantur, serpentes incantaturae aliasque praestigias facturae, diximus aliquid supra, in voce sacer serpens. Defigere autem ditis aliquem, incantationibus, maleficis herbis et aliis veneficiis Sagae dicebantur, Graecis πῆξαι et καταδε???μεῖν: Unde κατάδε???μος, pro veneficio, qua de re dictum supra ubi de Nodo Veneris, cui contrarium erat, solvere: quod utrumque duobus potissimum faciebant modis, cantibus vide. et herbis. Unde Sortilegium hodieque Gallis carmen dicitur, charme, et hinc verbum charmer, pro carminibus aliquem devovere ac defigere. De cereis imaginibus, quas Veneficae seu Sagae fingebant, earum beneficiô homines, quibus imminebant, ad obsequium pertracturae, vel vehementibus doloribus excruciaturae, Ovidius agit, in versu l. c.Sagaque phoenicea defixit nomina cera.Et Ep. Heroid. 6. v. 91.------ ------Simulacraque cerea fingit.Quod defingere vocat Horat. l. 1. Serm. Sat. 10. v. 37. Defingit Rheni luteum caput. Ubi probe defingere a defigere distinguendum, quô posteriore vocabulô effectus significatur defictae imaginis, de cuiusmodi veneficio diximus aliquid supra, ubi de Cereis imaginibus, item voce Lena, ac Simulatrix. Vide Salmas. ad Spartian. in Didio Iuliano c. 7. et ad Solin. p, 1088. uti de reliquo Sagarum instrumento locum Lucani supra laudatum, ubi de Nodo hyaenae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.